- CYNCOEPHALUS
- CYNCOEPHALUSDeus apud Aegyptios, aliô nomine Anubis dictus. Plut.Item apud hodiernos Zonae torridae incolas. Vide P. de Valle est tom. 4. Aegyptiis olim in veneratione fuisse restis Tertullianus quoque, Apologet. c. 6. et Angnstinus, de Civ. Dei, l. 2. c. 13. Sed inter Veteres non convenit, utrum habitus sit Cynocephalus ipse Anubis, vel eius symbolum; an potius Mercurius, aut symbolum huius. Pro Anubide facit, quod caninô fingeretut capite: unde Latrator Maroni, l. 8. Aen. v. 698. dictus, cuius figurae causam attulit Vossius, de Idolol. l. 1. c. 27. Pro Mercurio, literarum inventore, est, quod canis ei sacratus, ob sagacitatem: Ideoque et Botanici anethum vocant rum Cynocephalton, tum Mercurit genituram. Praeterea valde huc facit, quod Strabo ait, Cynocephalum esse cultum ab Hermopolitis; quorum civitas, ut vocabulum indicat, τῷ Εῥμῇ sive Mereurio, fuit sacra. est autem Cynocephalus simiae caudatae genus; sed, ut Aristoteles, Histor. Animal. l. 2. c. 8. ait, cercopithecô maius atque efferacius, capite etiam propius ad canem accedens; unde et nomen κυνοκέφαλος, quasi Caniceps: Hodie Italis Babuino, Gallis Babion, Belgis Baviaen dicitur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 74. Coererum Cunocephalus sedens fuit apud Aegyptios hieroglyphicum duorum aequinoctiorum. Per aequinoctia enim duodecies in die urinam reddere et in nocte compertus, aequali interstitiô servatô, Trismegisto ansam dedit diem dividendi in 12. partes aequales. Adde, quod et duodecies die totô aequinoctiali clamorem rollere paribus intervallis dicatur. Unde in Horologiis quoque Aquariis seulpi cynocephalus consuevit, cuius ex veretillo proflueret aqua: quae ne prolixius effundererur, quam par esser ad iustam horae mensuram, avulsô ex animalis cauda pilô, ad eius instar tenue ferrum parabant, quô aequae fluxus remperaretur, uti ex Oro docer Salmas. ad Solin. p. 644. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.